monumenta.ch > Robertus S Remigii > habCod.Guelf.206Helmst..312 > csg251.99 > sectio 35 > bnf2495.107 > bmv343.236 > sectio 14 > sectio 158 > sectio 26 > sectio 87 > sectio 28 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 124, 8
Utinam sic curratis, non quasi in incertum; sic pugnetis, non quasi aera verberans; sic cor vestrum stabiliatis in Domino, ut sitis inter filios excussorum . Diligenter deliberate vobiscum, et iuxta evangelicam parabolam sedentes, prius computate sumptus, et videte, si ei possitis cum decem millibus occurrere, qui cum viginti millibus venit ad vos. Qui ergo arripuistis opus fortitudinis, fundate intentionem vestram in lapide adiutorii, stabilite vos in fundamentis Sion, et animum vestrum adversus omnes persecutiones et iniurias ad solidum conquadretis. Videte quod solus Christus, qui summa iustitia est, sit in causa tanti propositi. Verbum enim B. Petri est: Si pro Christo patimini, beati . Et adiungit: Nemo ex vobis patiatur, ut fur, aut alienorum appetitor . Mortem siquidem pretiosam facit in confessoribus vita, in martyribus causa.